monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 60, 2
Quid igitur faciam? Iungam tecum lacrymas? Sed Apostolus prohibet, Christianorum mortuos, dormientes vocans . Et Dominus in Evangelio: 'Non est,' inquit, 'mortua puella, sed dormit' . Lazarus quoque quia dormierat, suscitatus est . Laeter et gaudeam, quia 'raptus est, ne malitia immutaret mentem eius,' quia 'placuerat Deo anima illius' . Sed invito et repugnanti per genas lacrymae fluunt, et inter praecepta virtutum, resurrectionisque spem, credulam mentem, desiderii frangit affectus. O mors quae fratres dividis, et amore sociatos, crudelis ac dura dissocias. Adduxit urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, qui siccavit venas tuas, et desolavit fontem tuum . Devorasti quidem Ionam, sed et in utero tuo vivus fuit. Portasti quasi mortuum, ut tempestas mundi conquiesceret; et Ninive nostra illius praeconio salvaretur. Ille ille te vicit: ille te iugulavit, fugitivus Propheta, qui reliquit domum suam, dimisit haereditatem suam, dedit dilectam animam suam in manibus quaerentium eum . Qui per Osee quondam tibi rigidus minabatur: 'Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne' . Illius morte, tu mortua es: illius morte, nos vivimus. Devorasti, et devorata es. Dumque assumpti corporis sollicitaris illecebra, et avidis faucibus praedam putas, interiora tua adunco dente confossa sunt.